Psalms 59

libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
Dei mei misericordia praeveniet me
Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos