Home Read Vulgate Num.29 Numbers 29 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat