Numbers 28

dixit quoque Dominus ad Mosen
praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
unum offeretis mane et alterum ad vesperam
decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba
quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque
qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius
inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis