John 9

et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
quamdiu in mundo sum lux sum mundi
haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
dixerunt ei ubi est ille ait nescio
adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet