Psalms 146

thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
in filio hominis cui non est salus
egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem