Home Read Vulgate Num.10 Numbers 10 locutus est Dominus ad Mosen dicens
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel