Genesis 42

audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos
avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae
cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt
cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos