Genesis 41

post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
quae devoratis et consumptis prioribus
nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
qui hoc ordine conplebuntur
ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent