Home Read Vulgate 2Thess.3 II Thessalonians 3 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
vos autem fratres nolite deficere benefacientes
quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen