I Peter 1

Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo
in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi
praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis
quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos