Home Read Vulgate 1Chr.27 I Chronicles 27 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant
primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia
de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo
secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia
ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia
quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia
sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia
decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel
Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel
filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae
et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner
Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel
noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli
Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae
operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub
vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites
nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas
porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli
super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites
super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David
Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis
Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab