Genesis 15

his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos