Exodus 20

locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
non habebis deos alienos coram me
non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
memento ut diem sabbati sanctifices
sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
non occides
non moechaberis
non furtum facies
non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis
altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi
quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua