Zephaniah 3

vae provocatrix et redempta civitas columba
הוי מראה ונגאלה העיר היונה׃
non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit
לא שמעה בקול לא לקחה מוסר ביהוה לא בטחה אל אלהיה לא קרבה׃
principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
שריה בקרבה אריות שאגים שפטיה זאבי ערב לא גרמו לבקר׃
prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
נביאיה פחזים אנשי בגדות כהניה חללו קדש חמסו תורה׃
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem
יהוה צדיק בקרבה לא יעשה עולה בבקר בבקר משפטו יתן לאור לא נעדר ולא יודע עול בשת׃
disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore
הכרתי גוים נשמו פנותם החרבתי חוצותם מבלי עובר נצדו עריהם מבלי איש מאין יושב׃
dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
אמרתי אך תיראי אותי תקחי מוסר ולא יכרת מעונה כל אשר פקדתי עליה אכן השכימו השחיתו כל עלילותם׃
quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
לכן חכו לי נאם יהוה ליום קומי לעד כי משפטי לאסף גוים לקבצי ממלכות לשפך עליהם זעמי כל חרון אפי כי באש קנאתי תאכל כל הארץ׃
quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno
כי אז אהפך אל עמים שפה ברורה לקרא כלם בשם יהוה לעבדו שכם אחד׃
ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi
מעבר לנהרי כוש עתרי בת פוצי יובלון מנחתי׃
in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo
ביום ההוא לא תבושי מכל עלילתיך אשר פשעת בי כי אז אסיר מקרבך עליזי גאותך ולא תוספי לגבהה עוד בהר קדשי׃
et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini
והשארתי בקרבך עם עני ודל וחסו בשם יהוה׃
reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
שארית ישראל לא יעשו עולה ולא ידברו כזב ולא ימצא בפיהם לשון תרמית כי המה ירעו ורבצו ואין מחריד׃
lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem
רני בת ציון הריעו ישראל שמחי ועלזי בכל לב בת ירושלם׃
abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
הסיר יהוה משפטיך פנה איבך מלך ישראל יהוה בקרבך לא תיראי רע עוד׃
in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae
ביום ההוא יאמר לירושלם אל תיראי ציון אל ירפו ידיך׃
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude
יהוה אלהיך בקרבך גבור יושיע ישיש עליך בשמחה יחריש באהבתו יגיל עליך ברנה׃
nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium
נוגי ממועד אספתי ממך היו משאת עליה חרפה׃
ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
הנני עשה את כל מעניך בעת ההיא והושעתי את הצלעה והנדחה אקבץ ושמתים לתהלה ולשם בכל הארץ בשתם׃
in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus
בעת ההיא אביא אתכם ובעת קבצי אתכם כי אתן אתכם לשם ולתהלה בכל עמי הארץ בשובי את שבותיכם לעיניכם אמר יהוה׃