Numbers 17

et locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus