Genesis 22

quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha