I Chronicles 14

misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
Iebar et Helisu et Eliphaleth
Noga quoque et Napheg et Iaphiae
Elisama et Baliada et Eliphaleth
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes