Daniel 12

in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
ובעת ההיא יעמד מיכאל השר הגדול העמד על בני עמך והיתה עת צרה אשר לא נהיתה מהיות גוי עד העת ההיא ובעת ההיא ימלט עמך כל הנמצא כתוב בספר׃
et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper
ורבים מישני אדמת עפר יקיצו אלה לחיי עולם ואלה לחרפות לדראון עולם׃
qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
והמשכלים יזהרו כזהר הרקיע ומצדיקי הרבים ככוכבים לעולם ועד׃
tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia
ואתה דניאל סתם הדברים וחתם הספר עד עת קץ ישטטו רבים ותרבה הדעת׃
et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
וראיתי אני דניאל והנה שנים אחרים עמדים אחד הנה לשפת היאר ואחד הנה לשפת היאר׃
et dixi viro qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium
ויאמר לאיש לבוש הבדים אשר ממעל למימי היאר עד מתי קץ הפלאות׃
et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec
ואשמע את האיש לבוש הבדים אשר ממעל למימי היאר וירם ימינו ושמאלו אל השמים וישבע בחי העולם כי למועד מועדים וחצי וככלות נפץ יד עם קדש תכלינה כל אלה׃
et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec
ואני שמעתי ולא אבין ואמרה אדני מה אחרית אלה׃
et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum
ויאמר לך דניאל כי סתמים וחתמים הדברים עד עת קץ׃
eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent
יתבררו ויתלבנו ויצרפו רבים והרשיעו רשעים ולא יבינו כל רשעים והמשכלים יבינו׃
et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta
ומעת הוסר התמיד ולתת שקוץ שמם ימים אלף מאתים ותשעים׃
beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque
אשרי המחכה ויגיע לימים אלף שלש מאות שלשים וחמשה׃
tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum
ואתה לך לקץ ותנוח ותעמד לגרלך לקץ הימין׃