quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum
tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum
et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius