Home Read Vulgate Ezek.35 Ezekiel 35 et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi
haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum
urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus
eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero
et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum
et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi
haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus