Song of Solomon 7

quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
ego dilecto meo et ad me conversio eius
veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi