Song of Solomon 6

quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te