Romans 9

veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur