Psalms 8

victori pro torcularibus canticum David Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra