Psalms 76

ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
victori per Idithun psalmus Asaph voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea