Psalms 67

ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua
confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius