Psalms 64

absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
ut sagittarent in absconditis simplicem
subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum