Psalms 63

in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
victori canticum David audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam