Psalms 62

attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
canticum David cum esset in deserto Iuda Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea