Psalms 56

victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
quacumque die territus fuero ego in te confidam
in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae