Psalms 39

pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
tolle a me plagas tuas
a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam