Psalms 142

incident in rete eius impii simul ego autem transibo
eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me