Proverbs 3

fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia