Proverbs 24

ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
qui cogitat malefacere stultus vocabitur
cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
labia deosculabitur qui recta verba respondet
praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus