Proverbs 19

melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus