Proverbs 16

hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur