Proverbs 1

parabolae Salomonis filii David regis Israhel
ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato