Numbers 31

locutusque est Dominus ad Mosen dicens
ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
ait cur feminas reservastis
nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
dixitque Dominus ad Mosen
tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
boum septuaginta duo milia
asinorum sexaginta milia et mille
animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
et de bubus triginta sex milibus
et de asinis triginta milibus quingentis
et de hominibus sedecim milibus
tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino