Numbers 15

locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
sic facietis
per singulos boves et arietes et agnos et hedos
tam indigenae quam peregrini
eodem ritu offerent sacrificia
unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere filiis Israhel et dices ad eos
cum veneritis in terram quam dabo vobis
et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
dixit quoque Dominus ad Mosen
loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus