Numbers 13

ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
de tribu Symeon Saphat filium Huri
de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
de tribu Isachar Igal filium Ioseph
de tribu Ephraim Osee filium Nun
de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
de tribu Aser Sthur filium Michahel
de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
de tribu Gad Guhel filium Machi
haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur