Matthew 4

tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen