Matthew 25

tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam