Matthew 20

simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
et accipientes murmurabant adversus patrem familias
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum