Matthew 17

et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens
Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te