Mark 10

et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
quod ergo Deus iunxit homo non separet
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via