Luke 4

Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
ipse autem transiens per medium illorum ibat
et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
et erat praedicans in synagogis Galilaeae