Leviticus 8

locutusque est Dominus ad Mosen dicens
tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores
ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas
cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus
tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus
obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas
immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis
obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum
tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini
tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum
cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio
sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur
die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi