Leviticus 3

quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
si agnum obtulerit coram Domino
ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis