Leviticus 21

dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
et sorore virgine quae non est nupta viro
sed nec in principe populi sui contaminabitur
non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
virginem ducet uxorem
viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
si fracto pede si manu
si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata