Leviticus 19

locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester
si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo
cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester
non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum
non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane
non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus
non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo
non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris
homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester
non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo
sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester
nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus